-
Lectio III: Mythologia Romana
Hodie de mythologia Romanorum narramus.
Discipuli, mythologiam Romanorum scire debetis.
Populus Romanus deos multos habet.
Dei apud Romanos vitam naturamque regunt.
Dei populum Romanum ducunt, viros, feminas, liberos a periculis servant.
Populus Romanus deis suis gratiam magnam debet.
In numero deorum Romanorum sunt:
De Fauno
Romani Faunum ut dominum silvarum, camporum, hortorum colunt. Agricolae Romani magnum numerum caprarum et agnorum in campis habent. Caprae et agni lupos timent. Lupi saepe agnos rapiunt. Faunus benignus est, quia lupos a campis propulsat, agnos et capras servat, ita agricolas multum adiuvat. Quia lupos propulsat, Romani Faunum etiam Lupercum* vocant. Cum Fauno bona Romanorum tota tuta manent. Romani in multis locis, campis et silvis, Fauno benigno aras aedificant. Ad aras dona varia ponunt atque deo immolant. Seduli agricolae Fauno gratiam magnam debent, ita festum Luperci** instituunt et deum ut Lupercum celebrant.
* Lupercus
** Lupercalia
-
Commentaires